PONTICA Provinc

PONTICA Provinc
PONTICA Provinc
Asiae Minoris terminus a Septentrione, ut Agrippa et Missi Theodosiani statuerunt, adeoque Asiae proprie sie dictae, cuius duas partes idem Agrippa fecit, Citeriorem et Ulteriorem, ambitu comprehensa non est: longe maioribus terminis Asiam circumscribente Strabone, qui eô nomine intelligi voluit, quidquid intra Ponticum, Aegeum et Cilicium maria concludebatur, ad instar Peninsulae, l. 11. Verum ille Geographice situm terrarum et marium rationem magis sequitur, quam Politicam dispositionem provinciarum, quae aliud suadebat. Is itaque Ponticam provinc. Asiae nomine involvit, quae Diaecesim Pontieam postea fecit, ab Asiana diversam, quâ Galatia, Paphlagonia et Cappadocia, Armenia minor et Pontus Polemoniacus comprehendebatur. Sed et Augusti temporibus Bithynia, Propontis et Ponticae pars praetoria fuit provincia, ab Asiae speciali appellatione separata etc. Salmas. ad Solin. p. 807.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Нужна курсовая?

Look at other dictionaries:

  • CERA — alter Apum labor, quem ex floribus, sicut ex rore mel, illas conficere, tradit Aristoteles Histor. l. 5. c. 22. Vide quoque Senecam, Ep. 85. Corn. Celsum apud Philargyrum, Alios. Eam colligendi modum hunc refert Plin. Histor. l. 21. c. 14. Cera… …   Hofmann J. Lexicon universale

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”